- AVELLANA seu PONTICANUX
- AVELLANA seu PONTICANUXΔιὸς βάλανος Graecis, iuxta Hermonactem et Timachidam, apud Athenaeum: quô tamen nomine Iuglandem alii, quasi Fovis glandem dictam, intelligunt Plin. l. 15. c. 22. Ceteris quidquid est, solidum est, ut in Avellanis et ipso nucum genere, quas antea Abellinas patriae nomine appellabant. In Asiam Graeciamque e Ponto venêre, et ideo quoque Ponticae nuces vocantur. Eadem proin heracleotica quoque Ponti celeberrima appellata est, uti discemus ex Theophrasto l. 3. c. 15. etc. Eius iuli inutiles. Idem Plin. l. 16. c. 29. Ferunt et Avellanae iulos compactili callô ad nihil utiles. Sunt autem iuli tales nec flores, nec pro floribus in Avellana, sed προανθήτεις quaedam et fimbriae; praeter quas flos parvulus in summitate nucis invenitur, crocei coloris acutioris et tripertiti, etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 602. et 1026. ut et infra in voce Calvae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.